- OCHOZATH
- OCHOZATHamicus Abimelech Regis Gerar. Gen. c. 26. v. 26. Latine possessio, apprehensio, vel collectio, aut visio, seu fratris oliva. OCHRA Attica cum Sili Attico, eadem Vitruvio l. 7. c. 7. Primum atuem exponemus, quae per se nascentia fodiuntur, uti quod Graece Ω῏χρα dictitur. Haec vero multis locis (ut etiam in Italia) invenitur, sed quae fuerat optima, Attica, ideo nunc non habetur, quod Athenis argenti fodinae cum haebuerunt familias, tunc specus sub terra fodiebantur ad argentum inveniendum. Cum ibi vena forte inveniretur, nihilominus uti argentum persequebantur. Itaque antiqui egregiâ operâ silis ad politionem operum sunt usi. Sed Ochra Attica, si Dioscoridi credimus, non amplius inveniebatur Vitruvii aevô, qui perperam sile cum ochra confundit. Coeterum quod de argentifodinis Atticis scribit, hoc Theophrastus de cinnabari refert, quod illorum temporum minium erat etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1157. Nomen verô Ochrae, a Graeco ὠχρὸς, i. e. luteus: ut enim ochra bona sit, μηλίνην δὶ ὅλου, totam luteam, esse debere, ait Dioscorides, apud Eund. p. 1154.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.